JUNIUS

JUNIUS
I.
JUNIUS
Syllanus Cos. suffectus ex Kal. Maii, cum Messio Gallicano, Principatu Gordiani, vide Iul. Captiolin. in Maximinis: item in vocibus Caius, Decius, Marcus.
II.
JUNIUS
sextus est in ordine mensium a iunioribus dictus. Ovid Fast. l. 6. v. 61. Alii tameneum sic dictum volunt, tamquam Iunonium, quo nomine apud Aricinos Praenestinosque diu venerat: Nonnulli quoque hanc appellationem cum volunt traxisse, a Iunio Bruto, quod Kalendis Iunii, pulso Tarquinio, sacrum Carnae Deae in Caelio monte, voti reus fecerit: Alii aliter. De quo, ut et diebus in hoc mense, apud Rom. festis, vide Thomam Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 10. Sunt etiam, qui dictum Iunium velint, quasi Unium sive Iungium, a iunctis foedere Romulo et Tatio, illo Romanorum, hoc Sabinotum Regibus. Unde Ovid. dum alias rationes notationis memotat, etiam huius non obliviscitur: Idem ut supra v. 93. et seqq.
Haec ubi narravit. Tatium fortemque Quirinum,
Binaque cum populis regna coisse suis.
Et Lare communi soccros generosque receptos.
His nomen iunctis Iunius, inquit, habet.
Ioh. Goropius Becanus hunc Mensem a favore nominatum vule quod in eo favorem terrae sentire incipiamus, fructibus iam sese ad esum offeretibus: dici autem Iunium, quasi Gumium, a Germ, voce Gunnen, quod Latinis favere significat. Sed nemo est, qui viro alias erudito hîc suffragetur. Fuit olim hic mensis in Mercurii tutela, et ex Romuli ac Iulii Caesaris 30. ex Numae autem Pompilii constitutione 29. dies nactus est. Thom. Dempster. s. potius Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Ei apud Graecos respondit
Σκιῤῥοφοριὼν: apud Hebraeos, ex parte mensis Sivan et Thumuz. Vide Franc. Roslaeum Archoeol. Att. l. 2. c. 10. et Thom. Godwyn. de Ritib. Hebraeor. l. 3. c. 1.
Dies hoc Mense apud Rom. olim festi.
2. die, s. 6. Nonas, feriae erant Martis, Carnae et Monetae Iunonis, cui templum hoc die dedicatum. Eodem Tempestatis quoque delubrum dedicatum est. Prid. Nonas sacrum fiebat Bellonae, cui eo die templum consecratum erat: Eodem Hetculi aedes in Circo posita est. Nonis Iunii sacrum fiebat Deo Fidio. 7. Idus Piscatorii ludi petagebantur. 6. Idus, sacrum fiebat Menti, in Capitolio. 5. Idus Vestae feriae erant. Eodem Iovi Pistori ara in Capitolio posita est: Iunius quoque Brutus ulteriorem Hispaniam et M. Craslum Parthi devicêrunt. 3. Idus Matralia erant, Item festum Fortunae Seiae. Eodem Concordia aedes a Livia constructa ac dedicata est, ac P. Rutilius Cos. cum L. Iul. Caes. A. U. C. 664. bello Matsico s. Sociali pertit. Idibus aedes Iovi Invicto consecrata ac dedicata est. lisdem erant Minusculae Quinquatrus. 17. Kal. Iulias, s. 15. d. Iunii aedes Vestae purgati solebat. 16. Kal. Iulia, in Aventino, Palladi sacrum fiebat, V. O. vid. Fast. 13. Kal. Summano templum fuit positum. 9. Kal. dies ater erat, ob Romanos ad lacum Thrasymenum ab Hannibale victos. 8. Kal. Syphax a Masinisla superatus, item Hasdrubal ductu M. Livii Consulis et operâ Cl. Neronis Coll. caesus est. Dodem die festum erat Fortis Forrunae: Naves item coronatae per Tiberim convivia agitabant. 5. Kal. templum Laribus dedicatum, Iovei item Statori templum conditum est. 4. Ka. templum in colle Quirinali dedicatum est. Prid. Kal. templum Herculi et Musis est consecratum. Viri Illustres.
III.
JUNIUS
vide Marullus. Tac. Ann. l. 14. c. 48.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Junius — was the pseudonym of a writer who contributed a series of letters to the Public Advertiser , [The Public Advertiser was a political newspaper run by Henry Sampson Woodfall, based in London. His brother William Woodfall later established the Daily …   Wikipedia

  • Junius — bezeichnet: Personen: Marcus Junius Brutus (85–42 v. Chr.) Franz Junius der Ältere (1545–1602) Franz Junius der Jüngere (auch Franciscus Junius oder François du Jon) (1591–1677) Hadrianus Junius (1511–1575), niederländischer Humanist, Arzt,… …   Deutsch Wikipedia

  • Junius — Pueblo de los Estados Unidos …   Wikipedia Español

  • Junĭus [1] — Junĭus, der sechste Monat des Jahres von 30 Tagen, benennt nach Ein. nach den Juniores (s.d. 1), nach And. nach Juno od. nach L. Junius Brutus, dem ersten römischen Consul. Karl der Große nannte ihn Brachmonat …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Junius [1] — Junius, der 4. Monat des altröm. Kalenders, der 6. des späteren, entweder nach der Göttin Juno oder dem ersten Consul Junius Brutus genannt …   Herders Conversations-Lexikon

  • Junius — masc. proper name, from L. Junius, name of a Roman gens. The pseudonym of the author of a famous series of letters in the Public Advertiser from 1768 1772 …   Etymology dictionary

  • Junius — Junius, in England erschienen vom 21. Juni 1769 bis zum 21. Januar 1771 im Public advertiser, einer vom Buchdrucker Woodfall herausgegebenen Zeitung, Briefe unter dem Pseudonamen Letters of J. (Briefe des J.), welche Minister, Staatsbeamte,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Junĭus [2] — Junĭus. Die Junia gens war sowohl a) ein patricisches Geschlecht, zu welchem die Familie Brutus (s.d.) gehörte, als auch b) ein plebejisches, zu welchem die Familien: Aquilinus, Bassus, Bläsus, Brutus, Bubulcus, Callaicus Donatus, Gallio, Lupus,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Junĭus [3] — Junĭus, 1) Adrian (eigentlich Hadriande Jonghe), geb. 1512 zu Horn in Holland, Arzt u. Philolog, wurde in England Leibarzt des Herzogs von Norfolk. Nach Holland zurückgekehrt, erhielt er einen Ruf nach Kopenhagen als Erzieher des Kronprinzen, von …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Junĭus — Junĭus, Name zweier römischer Geschlechter, deren älteres ein Patriziergeschlecht war. Ihm gehörte der erste Konsul Roms an, Lucius J. Brutus (s. Brutus 1), mit dessen Söhnen Titus und Tiberius, die er selbst hinrichten ließ, das Geschlecht… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Junius — Junĭus, Monat, s. Juni …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”